POMERIUM

POMERIUM
I.
POMERIUM
oppid. regni Valentiae, Mancanera.
II.
POMERIUM
quasi post murum, ut auctor est Varro, quia Veteres moerum murum dixêre: vel, ut Festus, quasi promurum, i. e. proximum muro, qpud A. Gellium, l. 13. c. 14. ex Augurum libris definitur, locus intra agrum effatum, per totius Urbis circuitum, pone muros regionibus certis determinatus, qui faciat finem urbani duspicii etc. Clarius ex antiquo ritu condendorum ac circumscribendorum oppidorum dignoscitur: quem his verbis describit Varro, de L. L. l. 4. Oppida condebant in Latio, Etruscô ritu multa, id est, iunctis bobus, taurô et vaccâ interiore ar atrô circumagebant sulcum: hoc faciebant Religionis causâ die auspicatô, ut fossâ et murô essent munita. Terram, unde exscalpserant, Fossam vocabant: et introrsum factum, Murum. Postea, quod fiebat orbis, Urbs: Principium, quod erat post murum, Pomerium dictum, eiusque ambitu auspicia Urbana finiuntur. Cum quo consentit Plutarchus, eôdem ritu conditam esse Romam, docens in Romulo, cum ait: Romulus, postquam Remum una cum nutriciis suis in Remonia sepelivit, condidit Urbem; ad quod accivit Hetruscos, qui velut in mysteriis, ut quidque faciendum erat, ceremoniis quibusdam et scriptis praescripserunt docueruntque. Comitio fossa est rotunda circumducta: In eam primitias dotulerunt omnium, quae de more, ut bonis, natura utebantur ut necessariis, Postremo, ex qua quisque advenerat regione, eius terrae portiunculam collatam eo coniecerunt et commiscuerunt: Fossam hanc eôdem, quô caelum, nomine, vocaverunt Mundum. Hinc Urbe, sicut circulô, centrum circumscripsêre. Conditor aratro aereum vomerem adiungit, iunctisque bobus, mare et femina, ipse circum lineamenta profundum inducit sulcum. Sequentium munus est, ut excit at as ab aratro glebas introvertant, nec ullam sinant extra ferri. Ita moenia lineae definiunt, idque elisis aliquot literis Pomerium dicitur, quasipost,v el pone moenia. Ubi portam designare visum est, vomere exemptô atque aratrô sublatô, spatium relinquunt. Unde totum habent murum, praeter portas, sacrum. Vide quoque Dion us. l. 1. Livius, de Servio Tullo loquens, l. 1. c. 44. indicat, Pomerium locum fuisse, tam intra, quam extra Urbis murum, quem Antiqui in condendis urbibus augurato consecrârint neque in eo ullum aedisicium passi fuerint. Inde factum, ut quotiescumque Roma amplior fieret, Pomerium prolatum esse diceretur. Ius autem eius proferendi neminem habuisse, exceptô eô, qui Populum Romanum agrô de hostibus captô auxisset, docet A. Gellius, loc. cit. Vide Ioh. Rosinum, Antiqq. Rom. l. 1. c. 3. Antiquissimum urbis Romae Pomerium, Palatini montis radicibus terminabatur, et proin Romulus solum Palatium Pomerio inclusit. Sic enim ille apud Liv. l. 1. c. 12. Iuppiter, inquit, tuis iussus avibus hîc in Palatino prima Urbis fundamenta ieci. Postea pro incrementis Reip. ulterius prolatum est, et sex editos colles complexum, Capitolinum, Quirinalem, Caelium, Esquilinum, Viminalem, quique primo dicendus erat, Palatinum.
Solus Aventinus diu extra Pomerium mansit, quem tamen Ancus Martius, cum ab ea parte Urbem non satis munitam animadverteret, muris fossâque communivit atque aedificiis occupavit. Quando vero et a quibus Regibus incrementum id factum, docent Antiquitatum Rom. Scriptores, Onuphrius inprimis Panvinius Reip. Rom. Comm. l. 1. et Donatus, in Roma Vet.
et Nov. l. 1. c. 5. Servium Tullum Livius, l. 1. c. 44. tres colles, Viminalem, Quirinalem et Esquilias, Urbiaddidisse refert: Sulla quoque Pomerium protulit, Auctore Tacitô, Annal. l. 12. c. 24. iuxta eam urbis partem, ut videtur Onuphrio, quae est versus hortos Sallustianos, portasque Collinam et Viminalem: Iulius dein narrante Dione Cassiô, l. 43. sed silentibus Dionysiô, Tacitô et Suetoniô; quorum primus Caesarem et Sullam omittit, alter Sullae solum et Augusti ac Claudii meminit; ul imus non tam Urbem auxisse, quam augere voluisse Caesarem, indicat. Clavudium quod attinet. Aventinum is montem intra Pomerii fines recipiens, Urbem sic vere ἑπτάλοφον seu septicollem fecit: idque post Britanniam Romano Imperio adiectam. Exstat de eo vetus Inscr. apud Gruterum, Tl. Claudius. Drusi. F. Caisar. Aug. Germanicus. Pont. Max. Trib. Pot. VIIII. Imp. XVI. Coss. IIII. Censor. P. P. auctis. Populi. romani. fivibus. Pomerium. ampliavit. terminavitque. Vide praeter Auctores praefatos, A. Gellium, l. 13. c. 14. ut et infra ubi de Ponto Polemoniaco.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Pomerium — Saltar a navegación, búsqueda El Pomerium (o pomoerium; del latín postmoerium, que se traduce por pasado el muro ) era la frontera sagrada de la ciudad de Roma. En términos legales, Roma sólo existía dentro del pomerium, por lo que todo lo que… …   Wikipedia Español

  • POMERIUM — D’après Tite Live (I, 44), le mot pomerium désignait une bande de terrain, immédiatement contiguë à l’enceinte fortifiée de Rome, sur laquelle «il n’était mystiquement fondé ni d’habiter ni de labourer». Cette définition fait clairement… …   Encyclopédie Universelle

  • Pomerĭum — (Pomoerium, lat.), im ältesten palatinischen Rom die Urfurche, die bei Gründung der Stadt um den Fuß des palatinischen Berges gezogen wurde. Diese Linie bildete die Grenze der städtischen Auspicien und war die unüberschreitbare Schranke für das… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Pomerium — Pomerĭum, s. Pomörium …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Pomerium —    • Pomerĭum          (πομήριον, не pomoerium), незастроенное, считавшееся священным пространство по обе стороны городской стены, преимущественно с внешней стороны, ограда (Liv. 1, 44); по Моммзену (Hermes, т. 10, стр. 40 слл.), напротив того,… …   Реальный словарь классических древностей

  • pomerium — POMÉRIUM s. n. (ant.) incintă sacră ce delimita spaţiul consacrat al unei cetăţi de întinderea liberă exterioară rezervată agriculturii, păstoritului şi îngropării morţilor. (< lat., fr. pomoerium) Trimis de raduborza, 15.09.2007. Sursa: MDN …   Dicționar Român

  • Pomerium — The pomerium (or pomoerium), from post + moerium>murum (wall), was the sacred boundary of the city of Rome. In legal terms, Rome existed only within the pomerium ; everything beyond it was simply land belonging to Rome. Location and… …   Wikipedia

  • Pomerium — Das Pomerium war in der Antike die Grenze zwischen eigentlichem Stadtgebiet und Umland. Innerhalb galten besondere Regelungen, zum Beispiel das Bestattungsverbot. Die Festlegung dieser Grenze als rituelles Ende einer Stadtgründung geht auf die… …   Deutsch Wikipedia

  • Pomerium — Pomœrium Sous la Rome antique, le pomerium ou pomœrium[1] ─ est l enceinte sacrée d une ville, et plus spécialement la limite de la cité romaine que Romulus, en tant que rex, étymologiquement « tireur de trait » (« roi » en… …   Wikipédia en Français

  • Pomérium — Pomœrium Sous la Rome antique, le pomerium ou pomœrium[1] ─ est l enceinte sacrée d une ville, et plus spécialement la limite de la cité romaine que Romulus, en tant que rex, étymologiquement « tireur de trait » (« roi » en… …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”